Add parallel Print Page Options

39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,

40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilaeum operabitur apud te,

41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.

42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra AEgypti: non veneant conditione servorum:

43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.

44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt:

45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:

46 et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum: fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.

47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:

48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,

49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,

50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.

51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium:

52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,

53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.

54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis.

55 Mei enim sunt servi filii Israel, quos eduxi de terra AEgypti.

Read full chapter