Ioannes 13:5-14
Biblia Sacra Vulgata
5 Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.
8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Read full chapter