Add parallel Print Page Options

12 In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.

14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:

15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

16 Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.

17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.

19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.

Read full chapter