Add parallel Print Page Options

27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum,

28 dicens: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.

29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.

31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israeli, et remissionem peccatorum:

32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.

33 Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.

34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universae plebi, jussit foras ad breve homines fieri,

35 dixitque ad illos: Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.

36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.

37 Post hunc extitit Judas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.

38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur:

39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.

40 Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.

41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.

Read full chapter