Add parallel Print Page Options

31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.

32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.

33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.

34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra.

35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.

36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.

37 Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Graece nosti?

38 nonne tu es AEgyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?

39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.

40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens:

Read full chapter