Añadir traducción en paralelo Imprimir Opciones de la página

17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.

18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.

19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.

20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis.

21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.

22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.

23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.

24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.

25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.

26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.

27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:

28 Viri Israelitae, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.

Read full chapter