Add parallel Print Page Options

29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:

30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,

31 quod parasti ante faciem omnium populorum:

32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.

33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo.

34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur:

35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.

37 Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor: quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.

38 Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.

39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.

40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.

41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae.

42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,

43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.

44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.

45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.

46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.

47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.

48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.

49 Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse?

50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.

52 Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.

Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,

sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.

Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,

sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:

omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:

et videbit omnis caro salutare Dei.

Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?

Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

10 Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus?

11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat.

12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?

13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.

14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.

15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,

16 respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni:

17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.

19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,

20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.

21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum:

22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de caelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.

23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,

24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,

25 qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,

26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,

27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,

28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,

29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,

30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,

31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,

32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,

33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae,

34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,

35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,

36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,

37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,

38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.

Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum

diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.

Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.

Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,

et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.

Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:

11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.

13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.

14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.

15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.

16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.

17 Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:

18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,

19 praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.

20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

21 Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.

22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?

23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

25 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:

26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.

27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.

28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.

29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.

30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis.

32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

33 Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna,

34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.

35 Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.

36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?

37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.

39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.

40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

41 Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.

42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.

43 Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.

44 Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.

Factum est autem, cum turbae irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.

Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.

Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum.

Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:

10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.

11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.

13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.

14 Et ipse praecepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis.

15 Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.

16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.

17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judaeae, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.

18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum.

19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.

20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.

21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?

22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?

23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?

24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.

26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.

27 Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me.

28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.

30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?

31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.

32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam.

33 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum: tui autem edunt et bibunt?

34 Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare?

35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus.

36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.

37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt:

38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.

39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.

Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.

Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?

Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?

quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?

Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.

Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.

Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?

10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.

11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.

12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):

14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum,

15 Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,

18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

19 Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.

22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo: secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.

24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

25 Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.

26 Vae cum benedixerint vobis homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

29 Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.

30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.

31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.

32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.

33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.

34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia.

35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.

37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.

38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.

39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?

40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?

42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

43 Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.

44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.

45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quae dico?

47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:

48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.

49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.

Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.

Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi praestes:

diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis.

Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres:

propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.

Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni.

10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11 Et factum est: deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.

13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.

14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.

15 Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.

16 Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.

17 Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem.

18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.

19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?

20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?

21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.)

22 Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:

23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

24 Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?

25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26 Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam:

27 hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.

28 Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30 Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?

32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.

33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet.

34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit.

37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti:

38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.

39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est.

40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.

41 Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?

43 Respondens Simon dixit: AEstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti.

44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

45 Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

46 Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos.

47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.

49 Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?

50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,

et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmantibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,

et Joanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.

Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:

Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.

Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem.

Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.

Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.

Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola.

10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.

11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.

12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum.

15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.

17 Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.

18 Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum prae turba.

20 Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.

21 Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.

22 Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.

23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.

24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas.

25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?

26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.

27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.

28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.

29 Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.

30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant daemonia multa in eum.

31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.

32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.

33 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.

34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.

36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:

37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.

38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens:

39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus.

40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.

41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,

42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.

43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:

44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.

45 Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?

46 Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse.

47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.

48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.

49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.

50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit.

51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae.

52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.

53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.

54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge.

55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.

56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.

Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.

Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.

Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.

Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.

Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur

a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit.

Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quaerebat videre eum.

10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae.

11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.

12 Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.

13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

15 Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes.

16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.

18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbae?

19 At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.

20 Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei.

21 At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,

22 dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.

24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.

25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.

27 Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.

28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.

29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens.

30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

31 visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.

32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.

33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae: nesciens quid diceret.

34 Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem.

35 Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant.

37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.

38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:

39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:

40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.

41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.

42 Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.

43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.

44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.

45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo.

46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.

47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,

48 et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.

49 Respondens autem Joannes dixit: Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum.

50 Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.

52 Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.

53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.

54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos?

55 Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.

56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.

57 Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.

58 Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.

60 Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.

61 Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt.

62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

10 Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:

et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.

In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis:

et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:

11 Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

13 Vae tibi Corozain! vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent.

14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

15 Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris.

16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.

19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.

20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.

22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis.

24 Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?

26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?

27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.

28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.

29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?

30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit.

32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.

34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.

36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?

37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.

38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,

39 et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.

41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,

42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

11 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.

Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.

Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,

quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,

et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.

Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.

Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.

11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

14 Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.

15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.

16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.

17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia.

19 Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.

20 Porro si in digito Dei ejicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.

21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.

22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.

24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.

25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

27 Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.

28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.

30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.

32 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.

33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.

34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint.

36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.

38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.

39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

40 Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?

41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.

42 Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere.

43 Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.

44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.

45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.

46 At ille ait: Et vobis legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

47 Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.

48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.

49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:

50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

52 Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.

53 Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,

54 insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

12 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.

Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.

Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.

Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.

Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.

Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?

sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.

Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:

qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.

10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.

11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.

12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.

13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem.

14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?

15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet.

16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:

17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?

18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea,

19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.

20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt?

21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini.

23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.

24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?

25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?

26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?

27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei?

29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:

30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.

31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis.

32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.

34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,

36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.

39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

41 Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?

42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?