Ieremias 52
Biblia Sacra Vulgata
52 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna.
2 Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Joakim,
3 quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.
4 Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae.
6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terrae.
7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portae quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quae ducit in eremum.
8 Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo.
9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia.
10 Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha.
11 Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus.
12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem,
13 et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit:
14 et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum qui erat cum magistro militiae.
15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae.
16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores et agricolas.
17 Columnas quoque aereas quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem,
18 et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant, tulerunt:
19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae:
20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum.
21 De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
22 Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea: similiter columnae secundae, et malogranata.
23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
24 Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli:
25 et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis.
26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha:
27 et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.
28 Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Judaeos tria millia et viginti tres:
29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas:
30 in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Judaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae.
31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.
32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.
33 Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae.
34 Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae ejus.