Añadir traducción en paralelo Imprimir Opciones de la página

32 Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos praelium in die sabbatorum,

33 et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.

34 Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.

35 Et concitaverunt adversus eos praelium.

36 Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,

37 dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos caelum et terra, quod injuste perditis nos.

38 Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.

39 Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.

40 Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.

41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.

Read full chapter