Add parallel Print Page Options

Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.

Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.

Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.

Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.

Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.

Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.

Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.

Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.

10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.

11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.

12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.

13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?

14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:

15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.

16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.

Read full chapter