Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
14 Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
16 Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae,
20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:
22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono:
10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes:
11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:
13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.