Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
6 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
4 convicta delicti,
5 reddet omnia, quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta aestimationem mensuramque delicti:
7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit.
2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.
5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.
6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur.