Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
21 Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenae enim et ipsi fuistis in terra AEgypti.
22 Viduae et pupillo non nocebitis.
23 Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli.
25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
23 Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat.
24 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.
25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
26 Domini est terra, et plenitudo ejus.
27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:
29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
32 Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei:
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
11 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.