-
propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis:
-
tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod praecepit Dominus.
-
Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
-
cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
-
Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.
-
et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
-
et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem.
-
Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.
-
et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.
-
memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his.
-
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
-
Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
-
Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.
-
Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.
-
Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
-
Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
-
Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
-
qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec non movebitur in aeternum.
-
Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
-
Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
-
In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
-
Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:
-
Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei.
-
Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
-
Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.