A A A A A
Bible Book List

Sapientia 12Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

12 bonus enim spiritus tuus est in omnibus

propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine

et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens

quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta

et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo

et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum

ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra

sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent

non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare

10 sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum

11 semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum

12 quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti

13 nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti

14 neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti

15 cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute

16 virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis

17 virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis

18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse

19 docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae

20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia

21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum

22 cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam

23 unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta

24 etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes

25 propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti

26 qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt

27 in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes