Add parallel Print Page Options

17 Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatae animae erraverunt.

Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae jacuerunt.

Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.

Neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant.

Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.

Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus; et timore perculsi illius quae non videbatur faciei, aestimabant deteriora esse quae videbantur.

Et magicae artis appositi erant derisus, et sapientiae gloriae correptio cum contumelia.

Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.

Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.

10 Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia:

11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.

12 Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causae, de qua tormentum praestat.

13 Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,

14 aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animae deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.

15 Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.

16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius praeoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem;

17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquae decurrentis nimium,

18 aut sonus validus praecipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant illos prae timore.

19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.

20 Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

'Wisdom 17 ' not found for the version: New International Version.