A A A A A
Bible Book List

Psalmi 97Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

97 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri

iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite

psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi

in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini

moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo

flumina plaudent manu simul montes exultabunt

a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes