A A A A A
Bible Book List

Psalmi 90Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

90 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur

dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum

quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero

in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis

scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno

a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano

cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis

quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum

10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo

11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

13 super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem

14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum

15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum

16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes