A A A A A
Bible Book List

Psalmi 39 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

39 In finem. Psalmus ipsi David.

Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.

Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.

Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.

Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.

Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.

Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti;

tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,

ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.

11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.

12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice.

15 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.

16 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge!

17 Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

18 Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes