A A A A A
Bible Book List

Psalmi 33Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

33 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit

benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo

in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur

magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum

exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me

accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur

iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum

vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos

gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo

10 timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum

11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma

12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos

13 quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos

14 prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam

16 oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum

17 facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum

18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit

20 multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos

21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur

22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent

23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes