A A A A A
Bible Book List

Psalmi 120Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

120 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi

auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram

non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te

ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel

Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

per diem sol non uret te neque luna per noctem

Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus

Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes