A A A A A
Bible Book List

Psalmi 101Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

101 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam

Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat

non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me

quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt

percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio

vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto

tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant

10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam

11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me

12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui

13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem

14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus

15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur

16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam

17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua

18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum

19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum

20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit

21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum

22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem

23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino

24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi

25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui

26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur

28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient

29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes