
Psalmi 1 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur 4 non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae; 5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE) |