Psalmi 75
Biblia Sacra Vulgata
75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.
3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;
6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
9 De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.