A A A A A
Bible Book List

Proverbia 9Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem

immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam

misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis

si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est

venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi

noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te

da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere

10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia

11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae

12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum

13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens

14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco

15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo

16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est

17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior

18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes