A A A A A
Bible Book List

Proverbia 4Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam

donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis

nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea

et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives

posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei

ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te

principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam

arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus

dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te

10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae

11 viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis

12 quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum

13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via

15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

16 non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint

17 comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt

18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam

21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui

22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas

23 omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

24 remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te

25 oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos

26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur

27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes