Menu
Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo
account
Read Scripture without ads. Study with fewer distractions with Bible Gateway Plus.
Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo
New Bible Gateway. Take the quick tour.
  • Read
    • Reading Plans
    • Advanced Search
    • Available Versions
    • Audio Bibles
  • Study
    • Scripture Engagement
    • More Resources
  • News
  • Explore
    • Newsletters
    • Devotionals
    • Bible Gateway App
    • Bible Audio App
    • Take a Tour
  • Store
    • Bibles
    • Deals
    • More
  • Bible Gateway Plus
VULGATE
Version
Bible Books Bible Books
VULGATE
Version
Read
Study
News
Explore
Store
Bible Gateway Plus
Light Mode Dark Mode
Font Size
Log In show menu
Previous Next
Print PrintSettingsSettingsShare ShareParallelParallelExpandExpandCollapse

Numeri 33  Biblia Sacra Vulgata

33 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de AEgypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,

2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant.

3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis AEgyptiis,

4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),

5 castrametati sunt in Soccoth.

6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.

7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.

8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.

9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.

10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,

11 castrametati sunt in deserto Sin.

12 Unde egressi, venerunt in Daphca.

13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.

14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.

15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.

16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.

17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.

18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.

19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.

20 Unde egressi venerunt in Lebna.

21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.

22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.

23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.

24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.

25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.

26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.

27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.

28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.

29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.

30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.

31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.

32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.

33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.

34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.

35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.

36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.

37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom.

38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex AEgypto, mense quinto, prima die mensis,

39 cum esset annorum centum viginti trium.

40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel.

41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.

42 Unde egressi, venerunt in Phunon.

43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.

44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.

45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.

47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.

49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.

50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:

51 Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,

52 disperdite cunctos habitatores terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,

53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.

55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae:

56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

Next
Numeri 32
Numeri 34
Next
dropdown
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

by Public Domain

Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo

Font Size

Font Size

Dark Mode

Light Mode Dark Mode

About

  • About
  • Learn About the Bible
  • Statement of Faith
  • Mobile App
  • Store
  • Blog
  • Newsroom
  • Support Us

Help

  • FAQs
  • Tutorials
  • Use Bible Gateway on Your Site
  • Advertise with us
  • Contact us
  • Privacy policy
  • California Privacy Rights
  • Do Not Sell My Personal Information
  • Site: Terms of use
  • Widget: Terms of use

Our Network

  • FaithGateway
  • StudyGateway
  • ChurchSource
  • HarperCollins Christian Publishing
  • Grupo Nelson
  • Editorial Vida
  • Thomas Nelson
  • WestBow Press
  • Zondervan
  • MasterLectures

Social

  • Facebook
  • Instagram
  • Pinterest
  • TikTok
  • X
  • YouTube

Preferences

  • Versión en español
  • Preferences
  • Classic Bible Gateway
Sign Up for Bible Gateway: News & Knowledge
Get weekly Bible news, info, reflections, and deals in your inbox.

By submitting your email address, you understand that you will receive email communications from Bible Gateway, operated by HarperCollins Christian Publishing, 501 Nelson Pl, Nashville, TN 37214 USA, including commercial communications and messages from partners of Bible Gateway. You may unsubscribe from Bible Gateway’s emails at any time. If you have any questions, please review our Privacy Policy or email us at privacy@biblegateway.com.

Preferences

  • Versión en español
  • Preferences
  • Classic Bible Gateway