A A A A A
Bible Book List

Lucas 18Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

18 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur

vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo

et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor

tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me

ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit

Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam

10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus

11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo

13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos

16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud

18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo

19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus

20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem

21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea

22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde

24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt

25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri

27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei

30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam

31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis

32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur

33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur

35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans

36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset

37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret

38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei

39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei

40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum

41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam

42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit

43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes