A A A A A
Bible Book List

Lamentationes 3 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

[Aleph.] Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.

[Aleph.] Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

[Aleph.] Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.

[Beth.] Vetustam fecit pellem meam et carnem meam; contrivit ossa mea.

[Beth.] AEdificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.

[Beth.] In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.

[Ghimel.] Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum.

[Ghimel.] Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.

[Ghimel.] Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit.

10 [Daleth.] Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.

11 [Daleth.] Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam.

12 [Daleth.] Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.

13 [He.] Misit in renibus meis filias pharetrae suae.

14 [He.] Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.

15 [He.] Replevit me amaritudinibus; inebriavit me absinthio.

16 [Vau.] Et fregit ad numerum dentes meos; cibavit me cinere.

17 [Vau.] Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.

18 [Vau.] Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.

19 [Zain.] Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis.

20 [Zain.] Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.

21 [Zain.] Haec recolens in corde meo, ideo sperabo.

22 [Heth.] Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.

23 [Heth.] Novi diluculo, multa est fides tua.

24 [Heth.] Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.

25 [Teth.] Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.

26 [Teth.] Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.

27 [Teth.] Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.

28 [Jod.] Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.

29 [Jod.] Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.

30 [Jod.] Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.

31 [Caph.] Quia non repellet in sempiternum Dominus.

32 [Caph.] Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.

33 [Caph.] Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.

34 [Lamed.] Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae.

35 [Lamed.] Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.

36 [Lamed.] Ut perverteret hominem in judicio suo; Dominus ignoravit.

37 [Mem.] Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente?

38 [Mem.] Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?

39 [Mem.] Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?

40 [Nun.] Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.

41 [Nun.] Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.

42 [Nun.] Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus; idcirco tu inexorabilis es.

43 [Samech.] Operuisti in furore, et percussisti nos; occidisti, nec pepercisti.

44 [Samech.] Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.

45 [Samech.] Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.

46 [Phe.] Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.

47 [Phe.] Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.

48 [Phe.] Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei.

49 [Ain.] Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.

50 [Ain.] Donec respiceret et videret Dominus de caelis.

51 [Ain.] Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae.

52 [Sade.] Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.

53 [Sade.] Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.

54 [Sade.] Inundaverunt aquae super caput meum; dixi: Perii.

55 [Coph.] Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.

56 [Coph.] Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.

57 [Coph.] Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti: Ne timeas.

58 [Res.] Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae.

59 [Res.] Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me: judica judicium meum.

60 [Res.] Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.

61 [Sin.] Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.

62 [Sin.] Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.

63 [Sin.] Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum.

64 [Thau.] Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.

65 [Thau.] Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.

66 [Thau.] Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis, Domine.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes