Iudith 1
Biblia Sacra Vulgata
1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,
2 ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta: turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum.
3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium:
4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum
6 in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum.
7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,
8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon,
9 et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos AEthiopiae.
10 Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum:
11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt.
12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.