A A A A A
Bible Book List

Iob 7Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius

sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui

sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras

induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est

dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona

nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet

10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius

11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere

13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo

14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea

16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

18 visitas eum diluculo et subito probas illum

19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam

20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes