A A A A A
Bible Book List

Iob 36Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

36 addens quoque Heliu haec locutus est

sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar

repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum

vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi

Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens

sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit

non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur

et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis

indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint

10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate

11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia

13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint

14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos

15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius

16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine

17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies

18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te

19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine

20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis

21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam

22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus

23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem

24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri

25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul

26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis

27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum

28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper

29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum

30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet

31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus

32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat

33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes