A A A A A
Bible Book List

Iob 15Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

15 respondens autem Eliphaz Themanites dixit

numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum

arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit

quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo

docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium

condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi

numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus

numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia

quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus

10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui

11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent

12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos

13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones

14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere

15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius

16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi

18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos

19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos

20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius

21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur

22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium

23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies

24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium

25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est

26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est

27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet

28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae

29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam

30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui

31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit

32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet

33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum

34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt

35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes