Iob 30
Biblia Sacra Vulgata
30 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:
3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:
5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream:
7 qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:
8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
12 Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13 Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et praevaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.
14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.
20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.
22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide.
23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.
25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: praevenerunt me dies afflictionis.
28 Moerens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam.
29 Frater fui draconum, et socius struthionum.
30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.