A A A A A
Bible Book List

III IoannisBiblia Sacra Vulgata (VULGATE)

senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate

carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua

gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas

maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes

carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos

qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo

pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus

nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis

scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos

10 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit

11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est

13 multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi

14 spero autem protinus te videre et os ad os loquemur

15 pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes