A A A A A
Bible Book List

II Samuelis 22Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

22 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul

et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus

Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me

laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me

funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius

commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo

10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti

12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum

13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis

14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam

15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos

16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius

17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis

18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant

19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi

22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea

25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum

26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus

27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris

28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis

29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas

30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum

31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam

34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me

35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me

37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos

39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis

40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos

42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam

44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi

45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi

46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis

47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae

48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me

49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me

50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo

51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes