Menu
Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo
account
Understand more as you read. Go deeper with Bible Gateway Plus.
Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo
One verse. Every morning. Sign up.
  • Read
    • Reading Plans
    • Advanced Search
    • Available Versions
    • Audio Bibles
  • Study
    • Scripture Engagement
    • More Resources
  • News
  • Explore
    • Newsletters
    • Devotionals
    • Bible Gateway App
    • Bible Audio App
    • Take a Tour
  • Store
    • Bibles
    • Deals
    • More
  • Bible Gateway Plus
VULGATE
Version
Bible Books Bible Books
VULGATE
Version
Read
Study
News
Explore
Store
Bible Gateway Plus
Light Mode Dark Mode
Font Size
Log In show menu
Previous Next
Print PrintSettingsSettingsShare ShareParallelParallelExpandExpandCollapse

II Regum 15  Biblia Sacra Vulgata

15 Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda.

2 Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.

3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quae fecit Amasias pater ejus.

4 Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.

5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terrae.

6 Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?

7 Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.

8 Anno trigesimo octavo Azariae regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israel in Samaria sex mensibus.

9 Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

10 Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.

11 Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

12 Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita.

13 Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariae regis Juda: regnavit autem uno mense in Samaria.

14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum: regnavitque pro eo.

15 Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

16 Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas.

17 Anno trigesimo nono Azariae regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria.

18 Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, cunctis diebus ejus.

19 Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.

20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.

21 Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

22 Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.

23 Anno quinquagesimo Azariae regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio.

24 Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

25 Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum: et interfecit eum, regnavitque pro eo.

26 Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis.

28 Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

29 In diebus Phacee regis Israel, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.

30 Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziae.

31 Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel, regnavit Joatham filius Oziae regis Juda.

33 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.

34 Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, operatus est.

35 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam.

36 Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?

37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae.

38 Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

Next
II Regum 14
II Regum 16
Next
dropdown
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

by Public Domain

Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo

Font Size

Font Size

Dark Mode

Light Mode Dark Mode

About

  • About
  • Learn About the Bible
  • Statement of Faith
  • Mobile App
  • Store
  • Blog
  • Newsroom
  • Support Us

Help

  • FAQs
  • Tutorials
  • Use Bible Gateway on Your Site
  • Advertise with us
  • Contact us
  • Privacy policy
  • California Privacy Rights
  • Do Not Sell My Personal Information
  • Site: Terms of use
  • Widget: Terms of use

Our Network

  • FaithGateway
  • StudyGateway
  • ChurchSource
  • HarperCollins Christian Publishing
  • Grupo Nelson
  • Editorial Vida
  • Thomas Nelson
  • WestBow Press
  • Zondervan
  • MasterLectures

Social

  • Facebook
  • Instagram
  • Pinterest
  • TikTok
  • X
  • YouTube

Preferences

  • Versión en español
  • Preferences
  • Classic Bible Gateway
Sign Up for Bible Gateway: News & Knowledge
Get weekly Bible news, info, reflections, and deals in your inbox.

By submitting your email address, you understand that you will receive email communications from Bible Gateway, operated by HarperCollins Christian Publishing, 501 Nelson Pl, Nashville, TN 37214 USA, including commercial communications and messages from partners of Bible Gateway. You may unsubscribe from Bible Gateway’s emails at any time. If you have any questions, please review our Privacy Policy or email us at privacy@biblegateway.com.

Preferences

  • Versión en español
  • Preferences
  • Classic Bible Gateway