A A A A A
Bible Book List

I Paralipomenon 9Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum

qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei

commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse

Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda

et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius

de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta

porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana

et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae

et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum

10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin

11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei

12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer

13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei

14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari

15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph

16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi

17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps

18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi

19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum

20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino

21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii

22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua

23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis

24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum

25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus

26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini

27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores

28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur

29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus

30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant

31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur

32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent

33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent

34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem

35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha

36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab

37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth

38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal

40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara

42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa

43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel

44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes