A A A A A
Bible Book List

I Paralipomenon 6Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

filii Levi Gersom Caath Merari

filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel

filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue

Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi

Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth

porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob

Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas

Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan

10 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem

11 genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob

12 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum

13 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam

14 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec

15 porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor

16 filii ergo Levi Gersom Caath et Merari

17 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei

18 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel

19 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum

20 Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius

21 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius

22 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius

23 Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius

24 Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius

25 filii Helcana Amasai et Ahimoth

26 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius

27 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius

28 filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia

29 filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius

30 Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius

31 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca

32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio

33 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel

34 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou

35 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai

36 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae

37 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core

38 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel

39 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa

40 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae

41 filii Athnai filii Zara filii Adaia

42 filii Ethan filii Zamma filii Semei

43 filii Ieth filii Gersom filii Levi

44 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch

45 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae

46 filii Amasai filii Bonni filii Somer

47 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi

48 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini

49 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei

50 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius

51 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius

52 Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius

53 Sadoc filius eius Achimaas filius eius

54 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat

55 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum

56 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne

57 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius

58 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis

59 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum

60 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas

61 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem

62 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim

63 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim

64 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum

65 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis

66 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim

67 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis

68 Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter

69 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum

70 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant

71 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis

72 de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis

73 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis

74 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter

75 Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis

76 porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius

77 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis

78 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis

79 Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis

80 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis

81 sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes