A A A A A
Bible Book List

I Paralipomenon 2Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon

Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser

filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum

Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque

filii autem Phares Esrom et Hamul

filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque

filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis

filii Ethan Azarias

filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi

10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda

11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez

12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai

13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa

14 quartum Nathanahel quintum Raddai

15 sextum Asom septimum David

16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres

17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites

18 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon

19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur

20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel

21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub

22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad

23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad

24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue

25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia

26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam

27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar

28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur

29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid

30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis

31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi

32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis

33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel

34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa

35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei

36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad

37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed

38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam

39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa

40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum

41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama

42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron

43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma

44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei

45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur

46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez

47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph

48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana

49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa

50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim

51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader

52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum

53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae

54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai

55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes