A A A A A
Bible Book List

I Machabaeorum 3Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo

et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia

et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo

similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione

et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis

et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius

et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione

et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel

et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes

10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel

11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt

12 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus

13 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum

14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis

15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel

16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis

17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie

18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis

19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est

20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos

21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris

22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos

23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius

24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim

25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum

26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes

27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde

28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia

29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus

30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant

31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum

32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti

33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret

34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem

35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco

36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum

37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones

38 et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis

39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis

40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri

41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum

42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem

43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris

44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes

45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara

46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel

47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua

48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum

49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies

50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus

51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate

52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos

53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos

54 et tubis exclamaverunt voce magna

55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones

56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem

57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum

58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra

59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum

60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes