A A A A A
Bible Book List

Genesis 41 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

41 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,

de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis: et pascebantur in locis palustribus.

Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus:

devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,

rursum dormivit, et vidit alterum somnium: septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae:

aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur,

devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,

et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores AEgypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.

Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:

10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum:

11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.

12 Erat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,

13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.

14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei.

15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quae audivi te sapientissime conjicere.

16 Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,

18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quae in pastu paludis virecta carpebant.

19 Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra AEgypti viderim:

20 quae, devoratis et consumptis prioribus,

21 nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,

22 vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.

23 Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula:

24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.

25 Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni.

26 Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.

27 Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis.

28 Qui hoc ordine complebuntur:

29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra AEgypti,

30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,

31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.

32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.

33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae AEgypti:

34 qui constituat praepositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,

35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.

36 Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est AEgyptum, et non consumetur terra inopia.

37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus:

38 locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?

39 Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?

40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te praecedam.

41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram AEgypti.

42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae AEgypti.

44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra AEgypti.

45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram AEgypti

46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones AEgypti.

47 Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea AEgypti.

48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.

49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.

50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.

51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.

53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in AEgypto,

54 coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra AEgypti panis erat.

55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.

56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat AEgyptiis: nam et illos oppresserat fames.

57 Omnesque provinciae veniebant in AEgyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes