A A A A A
Bible Book List

Genesis 41Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

41 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium

de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus

aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus

devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao

rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae

aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur

devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem

et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum

10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum

11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum

12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia

13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce

14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei

15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere

16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis

18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant

19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim

20 quae devoratis et consumptis prioribus

21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus

22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae

23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula

24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat

25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni

26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt

27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis

28 qui hoc ordine conplebuntur

29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti

30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram

31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo

32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur

33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti

34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis

35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus

36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia

37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius

38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit

39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam

41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti

42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit

43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti

44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti

45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti

47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti

48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est

49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet

50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei

52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae

53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto

54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis

55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite

56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames

57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes