Add parallel Print Page Options

State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.

Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.

Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.

Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur.

Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?

persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos.

Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.

11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.

12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.

13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.

14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.

16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.

18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

21 invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.

26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.