A A A A A
Bible Book List

Ezechiel 48Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

48 et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una

et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una

et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una

et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una

et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una

et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una

et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una

et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius

primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus

10 hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius

11 sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae

12 et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum

13 sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium

14 et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino

15 quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio eius

16 et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia

17 erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta

18 quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati

19 servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel

20 omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis

21 quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius

22 de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit

23 et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una

24 et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una

25 et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una

26 et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una

27 et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una

28 et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum

29 haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus

30 et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis

31 et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una

32 et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una

33 et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam

34 et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una

35 per circuitum decem et octo milia et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes