A A A A A
Bible Book List

Ezechiel 11Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

11 et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi

dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista

dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes

idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis

et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi

plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis

propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius

gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus

et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia

10 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus

11 haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos

12 et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati

13 et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel

14 et factum est verbum Domini ad me dicens

15 fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem

16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt

17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel

18 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa

19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum

20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum

21 quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus

22 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis

24 et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram

25 et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes