A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 50Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

50 Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit

templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi

in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum

qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie

qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est

quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet

et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei

quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis

quasi ignis effulgens et tus ardens in igni

10 quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso

11 quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis

12 in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum

13 in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano

14 sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua

15 oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis

16 porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae

17 et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi

18 tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo

19 tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso

20 et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus

21 et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt

22 tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari

23 et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei

24 et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam

25 det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos

26 credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis

27 duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim

28 qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis

29 doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo

30 beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper

31 si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes