A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 46 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

46 Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,

maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel.

Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphaeas!

Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit.

An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?

Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.

Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios:

ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:

et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiae.

10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in haereditatem, in terram quae manat lac et mel.

11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum, et semen ipsius obtinuit haereditatem,

12 ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo.

13 Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,

14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo:

15 et nomen eorum permaneat in aeternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.

16 Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.

17 In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta,

18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.

19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.

20 Et intonuit de caelo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam:

21 et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:

22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi, testimonium praebuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.

23 Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitae suae: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes