A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 42 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

42 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas:

de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,

de verbo sociorum et viatorum, et de datione haereditatis amicorum,

de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,

de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.

Super mulierem nequam bonum est signum.

Ubi manus multae sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.

De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.

Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat:

10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.

11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.

12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari:

13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.

14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

15 Memor ero igitur operum Domini, et quae vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.

16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.

17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?

18 Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.

19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum aevi, annuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt, revelans vestigia occultorum.

20 Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.

21 Magnalia sapientiae suae decoravit, qui est ante saeculum et usque in saeculum: neque adjectum est,

22 neque minuitur, et non eget alicujus consilio.

23 Quam desiderabilia omnia opera ejus! et tamquam scintilla quae est considerare!

24 Omnia haec vivunt, et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.

25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.

26 Uniuscujusque confirmavit bona: et quis satiabitur videns gloriam ejus?

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes