A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 21Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

21 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur

quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te

dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum

quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas

cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur

deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi

qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum

notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso

qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme

10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis

11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena

12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius

13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus

14 non erudietur qui non est sapiens in bono

15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo

16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet

17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit

18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum

19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia

20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis

21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba

22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram

23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit

24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro

25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis

26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit

27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia

28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur

29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum

30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam

31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes